Welcome, Pilgrim!

Quantitative Metathesis
Let us join our footsteps a while on this our pilgrim's path to God, and let us sing together as we do so of the wondrous beauty of the Lord! Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima me ad te, Deus.
View my complete profile

Friday, July 18, 2008

Hebdomada XV per annum Feria Sexta

Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De mystériis

His ablúta plebs dives insígnibus, ad Christi conténdit altária dicens: Et introíbo ad altáre Dei, ad Deum qui lætíficat iuventútem meam. Depósitis enim inveteráti erróris exúviis, renováta in áquilæ iuventútem, cæléste illud festínat adíre convívium. Venit ígitur et videns sacrosánctum altáre compósitum, exclámans ait: Parásti in conspéctu meo mensam. Hanc loquéntem indúcit David dicens: Dóminus pascit me et nihil mihi déerit, in loco páscuæ ibi me collocávit. Super aquam refectiónis educávit me. Et infra: Nam etsi ámbulem in médio umbræ mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es. Virga tua et báculus tuus ipsa me consoláta sunt. Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos qui tríbulant me. Impinguásti in óleo caput meum et póculum tuum inébrians quam præclárum est.

Mirábile est quod manna Deus plúerit pátribus et cotidiáno cæli pascebántur aliménto. Unde dictum est: Panem angelórum manducávit homo. Sed tamen panem illum qui manducavérunt, omnes in desérto mórtui sunt; ista autem esca quam áccipis, iste panis vivus qui descéndit de cælo, vitæ ætérnæ substántiam subminístrat, et quicúmque hunc manducáverit non moriétur in ætérnum, est enim corpus Christi.

Consídera nunc utrum præstántior sit panis angelórum an caro Christi, quæ útique corpus est vitæ. Manna illud de cælo, hoc supra cælum; illud cæli, hoc Dómini cælórum; illud corruptióni obnóxium si in diem álterum servarétur, hoc ab omni aliénum corruptióne, quod quicúmque religióse gustáverit, corruptiónem sentíre non póterit. Illis aqua de petra fluxit, tibi sanguis e Christo; illos ad horam satiávit aqua, te sanguis díluit in ætérnum. Iudæus bibit et sitit, tu cum bíberis sitíre non póteris, et illud in umbra, hoc in veritáte.

Si illud quod miráris umbra est, quantum istud est cuius et umbram miráris. Audi quia umbra est quæ apud patres facta est: Bibébant, inquit, de consequénti petra, petra autem erat Christus. Sed non in plúribus eórum complácitum est Deo, nam prostráti sunt in desérto. Hæc autem in figúra nobis facta sunt. Cognovísti præstantióra: pótior est enim lux quam umbra, véritas quam figúra, corpus Auctóris quam manna de cælo.

0 comments: